| {⁴³triginta vel quod XXX. tantum annos regnavit, vel quod | 1.269.1 |
| Cato ait, "XXX. annis expletis eum Albam condidisse". | |
| magnos orbes tria sunt genera annorum: aut enim lunaris annus}⁴³ | |
| est XXX. dierum, aut solstitialis XII. mensum, aut secundum Tullium | |
| magnus, qui tenet XIIDCCCCLIIII. annos, ut in Hortensio "horum | 5 |
| annorum quos in fastis habemus magnus XIIDCCCCLIIII. | |
| amplectitur". hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, | |
| et alibi "interea magnum sol circumvolvitur annum". annus | |
| autem dictus quasi anus, id est anulus, quod in se redeat, ut est | |
| "atque in se sua per vestigia volvitur annus", vel ἀπὸ τοῦ | 10 |
| ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione. volvendis volubilibus {⁴³vel | |
| quia volvuntur,}⁴³ ut supra. |