alta mente repostvm secreta, recondita. 'repostum' 1.26.1
autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum
omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos
habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, nam
"repostos" et "porgite" de Ennio transtulit: integris autem et ipsis 5
utimur et eorum exemplo aliis.