ivdicivm paridis nota fabula {⁴³est de malo aureo}⁴³, Paridem 1.27.1
pro Venere contra Iunonem Minervamque iudicasse {⁴³de forma. et
bene 'iudicium Paridis', non favor, ne re vera videatur offensa. sic
enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in
Aenea nulla sit culpa}⁴³. spretaeqve inivria formae epexegesis 5
est, hoc enim fuit iudicium Paridis: ut 'que' particula vacet, sicut
illo loco "dixitque et proelia voce diremit". licet multi sepa-
rent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi
inter duas res. et 'spretae formae' referunt ad Antigonam, Lao-
medontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in 10
ciconiam constat esse conversam.