| et genvs invisvm propter Dardanum Electrae paelicis | 1.28.1 |
| filium. rapti stuprati, ut est "rapta Garamantide nympha". | |
| item "et raptas sine more Sabinas". {⁴³vel certe quod ad caelum | |
| raptus sit a Iove per aquilam, ut "sublimem pedibus rapuit Iovis | |
| armiger uncis".}⁴³ ganymedis honores Troi, regis Troianorum, | 5 |
| filii. 'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, | |
| quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera | |
| conlocatus aquarii nomen accepit. {⁴³ergo irascitur Iuno quod non ob | |
| hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus | |
| sit, ut divinos honores consequeretur. aut 'honores' propter formam, | 10 |
| ut "et laetos oculis adflarat honores". sane hic Ganymedes Latine | |
| Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc | |
| fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc peri- | |
| turam et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte | |
| fuisset saxum elapsum: quod cum evenisset, postea Ilium esse dirutam.}⁴³ | 15 |