| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QVINTVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| interea dum fletur aut sepelitur Dido: et hoc sermone | 5.1.1 |
| librum, ut solet, superioribus iunxit. cuius pars maior ex Homero | |
| sumpta est: nam omnia quae hic commemorat, exhibentur circa | |
| tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale cer- | |
| tamen. sane intellegendum non potuisse fieri, ut una, nec plena | 5 |
| die Aeneas ad Siciliam perveniret: unde accipiendum est, sicut su- | |
| pra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, ut | |
| "regina e speculis ut primum albescere lucem vidit et | |
| aequatis classem procedere velis". ergo tota die dum se Dido | |
| interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus | 10 |
| ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per | |
| naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per | |
| diem cadavera non incendebantur. deinde tota navigans nocte et | |
| alterius diei parte ad Siciliam venit. medivm aut 'medium' est | |
| quicquid a principio recedit et necdum finem sortitur: aut 'medium' | 15 |
| sic altum, ut medium putares, ut "graditurque per | |
| aequor iam medium": nam vere 'medium' sequenti indicat loco | |
| 'ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus: | |
| {⁴³maria undique e. u. c.' sane speciem pro genere posuit: nam mare signi- | |
| ficat 'maria'. tenebat nautico usus est verbo, ut "Iliacas | 20 |
| vento tenuisse carinas" et "ni teneant cursus".}⁴³ |