| {⁴³triste per avgvrivm quidam 'augurium' pro coniectura acci- | 5.7.1 |
| piunt. sed in quarto libro relatum est, duplici modo diras fieri: | |
| aut in signis, aut quocumque modo, aut quacumque parte. sed de | |
| signis diram fieri in tertio de harpyiis et in quarto de Didone | |
| significatum est: nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum | 5 |
| facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adten- | |
| dere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pe- | |
| ctora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, | |
| ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri: quod verum | |
| fuisse declarat secuta tempestas. tevcrorvm pectora dvcvnt sicut di- | 10 |
| ctum est, propter visas flammas rogales, quae malum | |
| navigantibus omen efficiunt: et Troiani auguriorum periti sunt, nam | |
| neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.}⁴³ |