cavsa latet dvri magno sed amore dolores pollvto 5.5.1
{⁴³'duri dolores' ὑπέρθεσις est: sed expositio talis est:}⁴³ ignorabant {⁴³qui-
dem}⁴³ causam {⁴³Troiani}⁴³, coniecturis tamen propius accedebant: nam
'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus femina-
rum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crede- 5
rent se interemisse Didonem. multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut
ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, ani-
mos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto,
quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est
omen navigantibus triste: ut 'pertriste' valde triste sit. sed si sic 10
intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus:
nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de
furore Didonis esse solliciti.