| conlvcent flammis lucent undique: in honorem enim re- | 5.4.1 |
| gum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallante | |
| "lucet via longo ordine flammarum et late discriminat | |
| agros". postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde | |
| est {⁴³etiam}⁴³ in sexto "vel quae Tiberine videbis funera, | 5 |
| cum tumulum praeterlabere recentem", cum de Marcello aedili | |
| diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. | |
| qvae tantvm in quantitate est admiratio. sane sciendum Varro- | |
| nem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra | |
| diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est. | 10 |