| mox italvs subaudis 'futurus': ipse enim familiam Mem- | 5.117.1 |
| miorum constituit. et bene laudat familias nobilium: nam a Ser- | |
| gesto Sergia familia fuit, a Cloantho Cluentia, a Gya Gegania, cuius | |
| non facit mentionem. nobiles autem familias a Troianis fuisse | |
| Iuvenalis ostendit, ut "iubet a praecone vocari ipsos | 5 |
| Troiugenas". a qvo nomine scilicet Mnesthei. et Mnestheus | |
| sic est, ut Tydeus {⁴³Tydei}⁴³: nam diphthongos Graeca est. {⁴³memmi | |
| pro 'Memmiorum', genetivus singularis pro plurali: vel a quo nomine | |
| genus †italu Memmi: vel a quo nomine genus 'Memmi', ut sit 'Memmi' | |
| [genetivus singularis] nominativus pluralis.}⁴³ | 10 |