| ingenti mole motu, ut "magna se mole mo- | 5.118.1 |
| ventem". {⁴³chimaeram fabula ex qua hoc nomen translatum est talis | |
| est. Bellerofontes admissa per ignorantiam caede, profugit ad Proetum | |
| Argivorum regem. a quo cum esset susceptus hospitio a Stheneboea | |
| uxore eius adamatus et de stupro interpellatus est. qui cum frequentius | 5 |
| hoc se indicaturum Proeto minaretur, praeoccupatus a Stheneboea ipse | |
| apud Proetum accusatus est, tamquam reginae castitatem adpetisset. | |
| quem cum Proetus ad Iobatem, Lyciae regem, socerum suum cum lit- | |
| teris signatis, quibus praecipiebat ut puniretur, misisset, Iobates Belle- | |
| rofontem adversus †tympios sibi Solymos, gentem ferocissimam misit. | 10 |
| quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxe- | |
| rat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, | |
| triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, | |
| in medio caput caprae, quod ignes efflabat. hanc ille vectus Pegaso | |
| equo qui volabat, occidit. miratus hanc eius constantiam Iobates filiam | 15 |
| suam ei cum parte regni in matrimonium dedit.}⁴³ |