| nascetvr ad illud respondet 'certe hinc Romanos olim' | 1.286.1 |
| et omnis poetae intentio, ut in qualitate carminis diximus, ad lau- | |
| dem tendit Augusti, sicut et in sexti catalogo et in clipei descri- | |
| ptione. haec autem Iovis allocutio partim obiecta purgat partim | |
| aliquid pollicetur. pvlchra allusit propter Venerem. troianvs | 5 |
| ac si diceret, etiam Caesar Troianus est. caesar hic est, qui | |
| dictus est Gaius Iulius Caesar. Gaius praenomen est, Iulius ab | |
| Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus | |
| eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur | |
| lingua Poenorum. {⁴³hic sane Gaius Iulius Caesar quattuor et sexaginta | 10 |
| victis Galliarum civitatibus cum a senatu petisset consulatum et trium- | |
| phum nec impetrasset adversante Cn. Pompeio magno eiusque amicis, | |
| qui Caesaris processibus invidebant, bellum civile gessit in Farsalia, | |
| quo Pompeius victus Alexandriae occiditur. Caesar Romam compo- | |
| sitis rebus et Alexandria debellata reversus in curia Pompeiana a | 15 |
| Cassio et Bruto aliisque Pompeianis occisus est. cuius heres Augustus | |
| cum intrasset urbem coegit a senatu interfectores Caesaris parricidas et | |
| hostes iudicari, eumque in deorum numerum referri et divum appellari.}⁴³ |