| imperivm oceano, famam qvi terminet astris aut ad | 1.287.1 |
| laudem dictum est, aut certe secundum historiam. re vera enim | |
| et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum | |
| ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio | |
| die visa est, unde est "ecce Dionaei processit Caesaris astrum". | 5 |
| a magno sicut Alexander, sicut Pompeius. {⁴³Graeci enim omne | |
| magnificum magnum, ut mater magna et dii magni.}⁴³ |