| aspera tvnc id est Caesare consecrato cum Augustus | 1.291.1 |
| regnare coeperit, clauso Iani templo, pax erit per orbem. constat | |
| autem templum hoc ter esse clausum: primum regnante Numa, | |
| item post bellum Punicum secundum, tertio post bella Actiaca quae | |
| confecit Augustus: quo tempore pax quidem fuit quantum ad ex- | 5 |
| teras pertinet gentes, sed bella flagravere civilia, quod et ipse per | |
| transitum tangit dicens 'Furor impius intus'. huius autem aperiendi | |
| vel claudendi templi ratio varia est. alii dicunt Romulo contra | |
| Sabinos pugnante, cum in eo esset ut vinceretur, calidam aquam | |
| ex eodem loco erupisse, quae fugavit exercitum Sabinorum: hinc | 10 |
| ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo | |
| loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii. alii dicunt | |
| Tatium et Romulum facto foedere hoc templum aedificasse, unde et | |
| Ianus ipse duas facies habet, quasi ut ostendat duorum regum coi- | |
| tionem. [vel quod ad bellum ituri debent de pace cogitare.] est alia | 15 |
| melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem. |