| cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem | 1.292.1 |
| Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei | |
| albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem | |
| debere esse secretam: unde et Horatius "et albo rara Fides co- | |
| lit velata panno". Vesta vero pro religione, quia nullum sacri- | 5 |
| ficium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis | |
| invocantur. Vesta autem dicta vel ἀπὸ τῆς ἑστίας, ut digammos | |
| sit adiecta, sicut ἦρ ver, Ἐνετὸς Venetus, vel quod variis vestita | |
| sit rebus. ipsa enim esse dicitur terra, quam ignem habere non | |
| dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque {⁴³et aliis locis ardentibus}⁴³ datur | 10 |
| intellegi. {⁴³remo cvm fratre qvirinvs ivra dabvnt] hic dissimulat de | |
| parricidio, quod et iungit eos, et quia non Romulum, sed Quirinum | |
| appellat, ut non potuerit parricidium facere qui meruerit deus fieri.}⁴³ | |
| remo cvm fratre qvirinvs ivra dabvnt multi sic intellegere | |
| volunt ut superius diximus, quia post pestilentiam ad placandos | 15 |
| fratris manes geminis omnibus usus est Romulus: unde est "viden | |
| ut geminae stent vertice cristae?" sed hoc esse non potest, | |
| quia iteratio est ante dictorum aut ordo praeposterus, si post dictum | |
| Caesarem Romulum repetit. constat praeterea Iani templum patuisse | |
| sub Romulo, {⁴³quia bellis numquam vacavit}⁴³. alii volunt per hos Ro- | 20 |
| manos intellegi. vera tamen hoc habet ratio, Quirinum Augustum | |
| esse, Remum vero pro Agrippa positum, qui filiam Augusti duxit | |
| uxorem, et cum eo pariter bella tractavit: unde est "parte alia | |
| dis et ventis Agrippa secundis". nam adulans populus Roma- | |
| nus Octaviano tria obtulit nomina, utrum vellet Quirinus, an Cae- | 25 |
| sar, an Augustus vocari. ille ne unum eligendo partem laederet | |
| quae aliud offerre cupiebat, diverso tempore omnibus usus est, et | |
| primo Quirinus dictus est, inde Caesar, postea quod et obtinuit | |
| Augustus, sicut Suetonius probat et in georgicis ostendit Vergilius. | |
| nam cum de Gangaridum victoria diceret, qui iuxta Gangen sunt | 30 |
| quique ab Augusto victi sunt, ait "victorisque arma Quirini". ut | |
| autem pro Agrippa Remum poneret, poetico usus est more; nam | |
| nomen ex vicino sumpsit. hoc ergo dicit, cum coeperit Iulius | |
| Caesar caelum tenere patratis omnibus bellis, iura dabunt Augustus | |
| et Agrippa. Romulus autem ideo Quirinus dictus est, vel quod | 35 |
| hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur: hasta enim, id | |
| est curis, telum longum est, unde et securis quasi semicuris: vel a | |
| κοίρανος qui Graece rex dicitur: constat autem Graecos fuisse Roma- | |
| nos: vel propter generis nobilitatem; Mars enim cum saevit Gradivus | |
| dicitur, cum tranquillus est Quirinus. denique in urbe duo eius templa | 40 |
| sunt: unum Quirini intra urbem, quasi custodis et tranquilli, aliud in | |
| Appia via extra urbem prope portam, quasi bellatoris, id est Gradivi. |