| dirae cum apertae sunt. {⁴³dirae] hoc est abominandae, | 1.293.1 |
| alias 'dirae' magnae "an sua cuique deus fit dira cupido" et | |
| "iam tum religio pavidos terrebat agrestes dira loci" et "dicun- | |
| tur geminae pestes cognomine Dirae".}⁴³ compagibvs ambages | |
| et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam | 5 |
| compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, | |
| debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus | |
| arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. | |
| ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; com- | |
| paginis enim nemo penitus dicit. | 10 |