| {⁴³belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace | 1.294.1 |
| claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem | |
| conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; | |
| id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeunti- | |
| bus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas | 5 |
| regni tempore clausit.}⁴³ fvror impivs intvs ut superius diximus | |
| propter bella civilia, quae gesta sunt contra Brutum et Cassium ab | |
| Augusto in Philippis, contra Sextum Pompeium ab Augusto in | |
| Sicilia. {⁴³aut sicut quidam tradunt fvror impivs intvs non in aede | |
| Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit | 10 |
| bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta | |
| dixit.}⁴³ |