| saeva sedens svper arma secundum antiquam licentiam. | 1.295.1 |
| sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse prae- | |
| positiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut | |
| 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata | |
| natura est. {⁴³[ergo] svper pro supra. et nunc haec praepositio accu- | 5 |
| sativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo.}⁴³ aenis nodis non | |
| centum nodis, sed catenis, quas circumlocutione significavit, quia | |
| sunt catenae nodi plures. {⁴³quidam 'aeneis' pro ferreis tradunt, ut | |
| "micat aereus ensis": et "aerea quem obliquum rota transit".}⁴³ |