| et maia genitvm Mercurium. et est periphrasis. Cicero | 1.297.1 |
| in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deo- | |
| rum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul | |
| allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet | |
| fieri. {⁴³maia genitvm demittit ab alto] quod deo opus erat, ut hostes | 5 |
| Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane | |
| quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli | |
| et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a | |
| quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum | |
| Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.}⁴³ | 10 |