et maia genitvm Mercurium. et est periphrasis. Cicero
|
1.297.1
|
in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deo-
|
|
rum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul
|
|
allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet
|
|
fieri. {⁴³maia genitvm demittit ab alto] quod deo opus erat, ut hostes
|
5
|
Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane
|
|
quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli
|
|
et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a
|
|
quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum
|
|
Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.}⁴³
|
10
|