| {⁴³at pivs aeneas}⁴³ †filium Aeneas sacrorum omnium docetur, | 1.305.1 |
| {⁴³ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe | |
| monstrantur. hic ergo †deus apicis, quod insigne flaminum fuit, de | |
| quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini | |
| extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. | 5 |
| Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice | |
| fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem | |
| plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare | |
| novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, homi- | |
| nesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animad- | 10 |
| vertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, | |
| eum extra pomerium fuisse, cum ait Venus "et qua te ducit via, | |
| dirige gressum". nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum | |
| est. [quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine | |
| apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, si †cum solis occa- | 15 |
| sum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit "et | |
| vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso | |
| componet Vesper Olympo"; verebatur enim solis occasum. nudo | |
| autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait "restitit Aeneas claraque | |
| in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa deco- | 20 |
| ram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum | |
| et laetos oculis adflarat honores"; neque enim caesariem dicere de- | |
| buisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et | |
| his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam | |
| narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exse- | 25 |
| qui.}⁴³ per noctem decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. | |
| {⁴³et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per | |
| diem maerens.}⁴³ |