| alma alma lux dicta, quod alat universa, unde et "alma | 1.306.1 |
| Ceres", quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. | |
| quomodo ergo Vergilius ait "exigua tantum gelidus ros nocte | |
| reponet"? sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sen- | |
| tit. locos et locos et loca dicimus, cum in numero singulari | 5 |
| locus tantum dicamus. simile est et iocus, nam et ioca facit et | |
| ioci, ut "ioca atque seria cum humillimis exercere" et "quam | |
| multa ioca solent esse in epistolis" et "tum iuvenes agitare | |
| iocos". |