| spartanae Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, | 1.316.1 |
| ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in | |
| silvis, scilicet propter venatum. threissa Thracia. et est solutio; | |
| nam Thressa facit, sicut "Cressa genus Pholoe". veniunt autem | |
| ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud | 5 |
| est, quia Κρῆσσα per η {⁴³simpliciter}⁴³ scribitur nec potest recipere | |
| solutionem, Θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde et resolvitur. | |
| fatigat suo scilicet cursu. {⁴³sane quidam 'fatigat' pro fatigavit acci- | |
| piunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.}⁴³ |