| harpalyce haec est quae patrem senem captum a Getis | 1.317.1 |
| multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi: | |
| unde et flumina dicitur celeritate transisse. multum autem epithe- | |
| ton fluminis eius addidit laudi. {⁴³harpalyce] quidam a patre Har- | |
| palyco, qui rex Amymoniorum Thraciae gentis fuit, ita nutritam dicunt, | 5 |
| ut ipse Camillam a Metabo facit. haec patre propter ferociam a civi- | |
| bus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque | |
| vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut | |
| subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu | |
| insequentes etiam equites in celeritate vitaret. sed quodam tempore posi- | 10 |
| tis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est. cuius mortem nobi- | |
| litavit eorum exitus, qui eam occiderunt; statim enim in vicinia orta | |
| contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut | |
| gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur. postea con- | |
| suetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter | 15 |
| expiationem per imaginem pugnae concurrerent. quidam hanc patrem | |
| a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine | |
| adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest: unde et flu- | |
| mina dicitur celeritate transisse. volvcrem hebrvm multum quidem | |
| laudis flumini epitheto addidit: sed falsum est; nam est quietissimus | 20 |
| etiam cum per hiemem crescit. est autem in Thracia ante muros | |
| Cypselae civitatis, de locis superis Thraciae veniens; dictus autem Hebrus | |
| ab Hebro Hemi et Rhodopes filio.}⁴³ praevertitvr id est transit. | |
| dicimus autem et praevertit et praevertitur nova ratione. nam | |
| passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; | 25 |
| {⁴³praevertimur enim cum ipsi praeimus}⁴³. cum autem activa declinatio | |
| est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. {⁴³alii | |
| 'praevertitur' sic positum volunt, ut "bellantur Amazones" pro praevertit | |
| et bellant.}⁴³ |