| namqve vmeris de more ut ostendatur esse venatrix. | 1.318.1 |
| {⁴³de more venantum scilicet.}⁴³ habilem aptum sexui. unusquisque | |
| enim arcum habet pro viribus suis. {⁴³venatrix similis venatrici, id | |
| est quasi venatrix, ut "at medias inter caedes exultat Amazon".}⁴³ | |
| comam diffvndere ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic | 5 |
| alibi "et argenti magnum dat ferre talentum" {⁴³et "tu das epulis | |
| accumbere divum"}⁴³: unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere | |
| non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate. |