| an phoebi soror Diana; nam venatrix est. bene autem | 1.329.1 |
| suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. {⁴³perite autem | |
| poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare. | |
| constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis | |
| nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divini- | 5 |
| tatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut | |
| vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et ad †ube- | |
| rum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, | |
| quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo | |
| sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut | 10 |
| ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum | |
| enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam | |
| diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt. | |
| non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut | |
| Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam | 15 |
| volunt, ut Sallustius "perrexere in Hispaniam, an Sardiniam".}⁴³ | |
| an nympharvm sangvinis generis. |