sis felix propitia. felix enim dicitur et qui habet feli- 1.330.1
citatem et qui facit esse felicem, ut in bucolicis "sis bonus o
felixque tuis". unde et contra Iuno in septimo dicit "quae potui
infelix", id est adversa Troianis. {⁴³sis felix] hoc est felicitatem
praestes vel felix mihi. e contrario "et monstrum infelix "et "infelix 5
vates".}⁴³ leves levem facias, ut "levat ipse tridenti". qvae-
cvmqve seu Diana, seu nympha.