an phoebi soror Diana; nam venatrix est. bene autem 1.329.1
suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. {⁴³perite autem
poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare.
constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis
nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divini- 5
tatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut
vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et ad †ube-
rum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas,
quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo
sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut 10
ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum
enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam
diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt.
non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut
Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam 15
volunt, ut Sallustius "perrexere in Hispaniam, an Sardiniam".}⁴³
an nympharvm sangvinis generis.