| {⁴³classiqve inmittit habenas navibus suis, aut suae navi, quae | 6.1.1 |
| classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores | |
| nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde | |
| etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse | |
| sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut | 5 |
| Lucilius "scinde calam, ut caleas", id est, o puer, frange fustes et | |
| fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis | |
| dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles | |
| pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc | |
| pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipen- | 10 |
| dium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum | |
| dicimus.}⁴³ classi aut suae navi, quae classis, ut in primo | |
| diximus, dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde Horatius | |
| "me vel extremos Numidarum in agros classe releget", {⁴³cum | |
| de una loqueretur navi:}⁴³ aut omnium quae eius cursum sequuntur; | 15 |
| Palinuri enim implet officium, de quo supra ait "ad hunc | |
| alii cursum contendere iussi". inmittit habenas aut funes | |
| per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi | |
| ἐυστρέπτοισι βοεῦσι, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui. |