| daedalvs vt fama est fvgiens minoia regna {⁴³ubique | 6.14.1 |
| de incertis dubitat, ut "fama est Enceladi". sane fabula | |
| de hoc talis est:}⁴³ indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulca- | |
| nus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus | |
| ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub | 5 |
| testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer | |
| dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit. | |
| igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore | |
| flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam | |
| corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est | 10 |
| Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vesce- | |
| batur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum | |
| Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus | |
| et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et | |
| vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens col- | 15 |
| lectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc | |
| statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de | |
| filiabus suis edendos Minotauro mitterent. {⁴³alii dicunt a Minoe in | |
| vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Athenien- | |
| sibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis | 20 |
| annuis ad Minotauri pastum dirigendis.}⁴³ sed tertio anno Aegei filius | |
| Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab | |
| Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio {⁴³labyrinthi}⁴³ filo | |
| iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit. | |
| quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum | 25 |
| cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus | |
| corruptis custodibus {⁴³vel, ut quidam tradunt, ab amicis}⁴³ sub faciendi | |
| muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram {⁴³et linum}⁴³ | |
| accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit. | |
| Icarus altiora petens, {⁴³dum cupit caeli portionem cognoscere,}⁴³ pennis | 30 |
| solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen {⁴³Icarium}⁴³ inposuit. | |
| Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus | |
| est Cumas, et templo Apollini condito {⁴³sacratisque ei alis}⁴³ in foribus | |
| haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est' | |
| ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois | 35 |
| fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit. | |
| et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa | |
| esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens | |
| "mixtumque genus". sed inclusum Daedalum regina corruptis | |
| relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, | 40 |
| quod {⁴³et}⁴³ ipsum tangit dicens "remigium alarum": alae enim | |
| et volucrum sunt et navium, ut "velorum pandimus | |
| alas". {⁴³Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fu- | |
| gientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur, | |
| intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui | 45 |
| insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Dae- | |
| dalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius | |
| ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari | |
| nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem, | |
| occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum | 50 |
| artis suae—nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et | |
| circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est | |
| appellatus: vel, ut quidam, organum inventum tradunt—fugientem | |
| invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi | |
| stupri dolum fabricasse.}⁴³ minoia regna Cretam {⁴³scilicet, id est Mi- | 55 |
| nois saevitiam}⁴³. |