| praepetibvs pennis felicibus: praepetes enim sunt aves | 6.15.1 |
| boni augurii, quod huic dat, quia pervenit. {⁴³praepetibvs pennis | |
| velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi | |
| volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. | |
| et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius | 5 |
| praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: | |
| unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum | |
| metuebat, in loca tutiora pervenit.}⁴³ avsvs se credere caelo quasi | |
| alienis sedibus. Horatius "expertus vacuum Daedalus aëra | |
| pennis non homini datis". | 10 |