daedalvs vt fama est fvgiens minoia regna {⁴³ubique 6.14.1
de incertis dubitat, ut "fama est Enceladi". sane fabula
de hoc talis est:}⁴³ indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulca-
nus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus
ignorantes inplicati sunt et cum ingenti turpitudine resoluti sub 5
testimonio cunctorum deorum. quod factum Venus vehementer
dolens stirpem omnem Solis persequi infandis amoribus coepit.
igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore
flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam
corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est 10
Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vesce-
batur. sed Minos de Pasiphae habuit liberos plures, Androgeum
Ariadnen Phaedram. sed Androgeus cum esset athleta fortissimus
et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et
vicinis Megarensibus coniuratis occisus est. quod Minos dolens col- 15
lectis navibus bella commovit et victis Atheniensibus poenam hanc
statuit, ut singulis quibusque annis septem de filiis et septem de
filiabus suis edendos Minotauro mitterent. {⁴³alii dicunt a Minoe in
vindicta filii occisi, sicut dictum est, Iovem rogatum. qui cum Athenien-
sibus pestilentiam misisset, praeceptum oraculo est de septem filiis 20
annuis ad Minotauri pastum dirigendis.}⁴³ sed tertio anno Aegei filius
Theseus missus est, potens tam virtute quam forma. qui cum ab
Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio {⁴³labyrinthi}⁴³ filo
iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit.
quae cum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum 25
cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. sed Daedalus
corruptis custodibus {⁴³vel, ut quidam tradunt, ab amicis}⁴³ sub faciendi
muneris specie, quo simulabat posse regem placari, ceram {⁴³et linum}⁴³
accepit et pennas, et inde tam sibi quam filio alis inpositis evolavit.
Icarus altiora petens, {⁴³dum cupit caeli portionem cognoscere,}⁴³ pennis 30
solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen {⁴³Icarium}⁴³ inposuit.
Daedalus vero primo Sardiniam, ut dicit Sallustius, post delatus
est Cumas, et templo Apollini condito {⁴³sacratisque ei alis}⁴³ in foribus
haec universa depinxit. dicendo autem Vergilius 'ut fama est'
ostendit requirendam esse veritatem. nam Taurus notarius Minois 35
fuit, quem Pasiphae amavit, cum quo in domo Daedali concubuit.
et quia geminos peperit, unum de Minoe et alium de Tauro, enixa
esse Minotaurum dicitur, quod et ipse paulo post ostendit dicens
"mixtumque genus". sed inclusum Daedalum regina corruptis
relaxavit custodibus. qui amisso in mari filio navi delatus est Cumas, 40
quod {⁴³et}⁴³ ipsum tangit dicens "remigium alarum": alae enim
et volucrum sunt et navium, ut "velorum pandimus
alas". {⁴³Phanodicus Deliacon Daedalum propter supradictas causas fu-
gientem navem conscendisse et cum imminerent qui eum sequebantur,
intendisse pallium ad adiuvandum ventos et sic evasisse: illos vero qui 45
insequebantur reversos nuntiasse pinnis illum evasisse. Menecrates Dae-
dalum occiso patruele fratre Cretam petisse dicit, Icarum filium eius
ab Atticis pulsum dum patrem petit naufragio perisse, unde mari
nomen. quidam hunc Daedalum, Eupalami filium, arte fabrili nobilem,
occiso Perdice, sororis suae filio, quem solum habere metuebat aemulum 50
artis suae—nam ab illo et usum serrae de osse interiore piscis et
circinum propter nomen suum: nam aliquibus Circinus putatus est
appellatus: vel, ut quidam, organum inventum tradunt—fugientem
invidiam ad Minoem delatum Cretam Pasiphaes uxoris eius nefandi
stupri dolum fabricasse.}⁴³ minoia regna Cretam {⁴³scilicet, id est Mi- 55
nois saevitiam}⁴³.