deiphobe glavci subaudi 'filia'. et est proprium nomen 6.36.1
Sibyllae. multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas
omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana con-
scripta. et multi, sequentes Vergilium, ab hac Cumana dicunt: quae
licet longaeva legatur, non tamen valde congruit eam usque ad 5
Tarquinii tempora durasse, cui Sibyllinos libros constat oblatos.
ducitur tamen Varro, ut Erythraeam credat scripsisse, quia post
incensum Apollinis templum, in quo fuerant, apud Erythram insu-
lam ipsa inventa sunt carmina.