non hoc ista sibi tempvs spectacvla poscit et supra 6.37.1
diximus Apollinem sex mensibus apud Lycios et sex apud
Delum dedisse responsa. item lectum est deos aliquotiens {⁴³tantum}⁴³
kalendis, aliquotiens tantum idibus vaticinari; nonnumquam diei vel
prima {⁴³vel media}⁴³ vel postrema parte, unde est in iure fissus dies, id 5
est non totus religiosus: quem nunc ostendit dicens non oportere
Aenean religiosam diei partem perdere, id est oraculis congruam.
sane sciendum 'poscit' lectionem esse meliorem: tempus enim poscit
spectacula, non a spectaculis poscitur.