| hvic conivnx sychaevs erat quotiens poeta aspera in- | 1.343.1 |
| venit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his | |
| aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis | |
| pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia | |
| Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; | 5 |
| sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. | |
| licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: | |
| quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, | |
| ut "Sicanio praetenta sinu", quia venit a Sicano rege Siciliae. | |
| {⁴³ditissimvs agri veteres addebant cuius rei dives, ut "dives equum".}⁴³ | 10 |