| non vlla laborvm o virgo 'o' licet sit naturaliter | 6.104.1 |
| brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa | |
| habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibi "quis te magne | |
| Cato tacitum", exceptis 'ego', ut "ast ego quae divum", | |
| 'duo', ut "si duo praeterea", 'scio', ut "nunc scio quid | 5 |
| sit amor", et 'nescio', ut "nescio quis teneros oculus mihi | |
| fascinat agnos". apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non | |
| producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam | |
| quod 'o' tunc producitur in nominativo, quando et in genetivo pro- | |
| ducta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'virgo', | 10 |
| cum 'virginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, ut | |
| "nos Cato da veniam", cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum pro- | |
| ducat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutio- | |
| nem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est | |
| quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem | 15 |
| discat, necessarium quia iusserat pater, ut "Ditis tamen | |
| ante infernas accede domos", possibile quia ait 'quando hic in- | |
| ferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si | |
| omnia, et hoc. nova mi facies id est species. et sciendum | |
| pronomen 'mihi' numquam in synaeresin venire, ne incipiat esse | 20 |
| blandientis adverbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, | |
| non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blan- | |
| dientis adverbium. 'nihil' vero pro metri necessitate cogitur: nam | |
| si pars sequens orationis a vocali inchoet, 'nihil' dicimus, ut | |
| "heu nihil invitis fas quemquam fidere divis": si autem | 25 |
| a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalis "nil tale | |
| expectes: emit sibi. multa videmus". inopinave svrgit no- | |
| men est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non pro- | |
| cedit. 'opinatus' enim venit ab eo quod est 'opinor'; sed quia | |
| 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' | 30 |
| participium est, quia invenimus 'noceo' {⁴³verbum}⁴³, 'innocens' {⁴³vero}⁴³ nomen, | |
| quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a | |
| verbo non trahatur, licet a sui verbi forma non veniat, ut 'placita': | |
| licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus; item 'regnata' | |
| 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' {⁴³et 'togatus'}⁴³ nomina con- | 35 |
| probantur: nullum enim verbum horum originis reperitur. |