| omnia percepi atqve animo mecvm ante peregi 'per- | 6.105.1 |
| cepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait "gens | |
| dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est". dicit | |
| autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed | |
| occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? {⁴³sed}⁴³ nosse se dicit | 5 |
| omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, | |
| ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum | |
| oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut "unam post- | |
| habita coluisse Samo". |