| noctes atqve dies patet atri ianva ditis id est | 6.127.1 |
| omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lu- | |
| cretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum | |
| regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus | |
| dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra | 5 |
| eos esse nec soliditas patitur, nec κέντρον terrae: quae si in medio | |
| mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui | |
| habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur | |
| "bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quan- | |
| tus ad aetherium caeli suspectus Olympum". ergo hanc ter- | 10 |
| ram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circu- | |
| lorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, | |
| Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est | |
| quod habemus "et novies Styx interfusa coercet": nam | |
| novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, | 15 |
| suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri | |
| ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc | |
| opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philoso- | |
| phorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas | |
| ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat | 20 |
| Lucanus Pompeio ut "vidit quanta sub nocte iaceret | |
| nostra dies": male viventium vero diutius in his permorari corpo- | |
| ribus permutatione diversa et esse apud inferos semper. |