| pavci qvos aeqvvs amavit ivppiter tria genera homi- | 6.129.1 |
| num dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est | |
| hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalis | |
| "distat enim, quae sidera te excipiant modo pri- | |
| mos incipientem edere vagitus": quos prudentia sublevat, nam | 5 |
| hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus': item religiosos, quos | |
| a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religio- | |
| nibus vacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant | |
| potestates supernae, unde heroes procreabantur. |