| praecipve pivs aeneas ubique Aenean supra ceteros | 6.176.1 |
| inducit mortem cuiuslibet dolere, ut "nunc Amyci casum | |
| gemit", item "casuque animum concussus amici". hinc | |
| ei dat circa sepulturam etiam sordida officia, quae in aliis denegat | |
| locis. qui enim de pietatis generibus scripserunt primum locum in | 5 |
| sepultura esse voluerunt: unde cum pontificibus nefas esset cadaver | |
| videre, magis tamen nefas fuerat si visum insepultum relinquerent. | |
| genus autem fuerat sepulturae iniectio pulveris: unde est | |
| "aut tu mihi terram inice". Horatius "non est mora longa; lice- | |
| bit iniecto ter pulvere curras". | 10 |