| aramqve sepvlcri pyram dicit, quae in modum arae | 6.177.1 |
| construi lignis solebat: nam et sequitur 'congerere arboribus cae- | |
| loque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri con- | |
| suevit, intellegere non possumus, ut "stant manibus | |
| arae", cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum. | 5 |
| Probus tamen et Donatus de hoc loco requirendum adhuc esse | |
| dixerunt. |