| dii qvibvs imperivm est animarvm plenus locus alta | 6.264.1 |
| sapientia. de qua varie disserunt philosophi: nam dicunt per alios | |
| animas ad inferos duci, ut "hac animas ille evocat | |
| Orco pallentes, alias sub Tartara tristia mittit"; item per | |
| alios transferri, ut "navita sed tristis"; per alios purgari, | 5 |
| ut "aliae panduntur inanes suspensae ad ventos"; per | |
| alios vero ad summa revocari, ut "Lethaeum ad fluvium | |
| deus evocat agmine magno". sciens ergo de deorum imperio | |
| varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem. ex maiore | |
| autem parte Sironem, id est magistrum suum Epicureum sequitur. | 10 |
| huius autem sectae homines novimus superficiem rerum tractare, | |
| numquam altiora disquirere. vmbraeqve silentes secreta infe- | |
| rorum semper silentia: nam hominum umbrae loquuntur. hinc est | |
| "quae sacra silentia norunt". invocat autem summum bonum, | |
| quod in silentio constare manifestum est. | 15 |