| et chaos elementorum confusio. invocat autem rerum | 6.265.1 |
| primordia, quae in elementorum fuerunt confusione. per Phlege- | |
| thonta, inferorum fluvium, ignem significat: nam φλὸξ graece, latine | |
| ignis est; unde secundum Heraclitum cuncta procreantur. et re vera | |
| sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione dicat "sterili | 5 |
| non quicquam frigore gignit". loca nocte silentia late | |
| aut hoc est quod supra ait 'umbraeque silentes', aut vult ostendere, | |
| esse partem mundi, in qua perpetuae sunt tenebrae. cum enim | |
| probatum sit quod legimus "et minima contentos nocte Bri- | |
| tannos", sphaerae exigit ratio, ut e contrario sit regio noctibus | 10 |
| vacans. |