| centavri in foribvs stabvlant bene 'in foribus', quia | 6.286.1 |
| ea quae contra naturam possunt creari, statim pereunt. {⁴³aut ideo in | |
| aditu monstra sunt posita, ut propter hoc terribiliora essent inferis.}⁴³ | |
| 'stabulant' autem habitant. et usurpative dixit, ut 'populat', luctat; | |
| nam stabulor dicimus. et bene adlusit, quia ex parte equi sunt. | 5 |
| Centauri autem Ixionis et nubis filii sunt. Ixion enim amatam | |
| Iunonem de stupro interpellavit. illa confessa Iovi est, et ex eius | |
| voluntate nubem ei in suam formam conversam obtulit, unde ferun- | |
| tur nati esse Centauri. scyllaeqve biformes bene plurali usus | |
| est numero: nam et illa Nisi secundum alios in avem conversa est, | 10 |
| secundum alios in piscem. ergo etiam ipsa biformis fuit, sicut haec | |
| in Siciliae freto. dictum autem est per poetae scientiam {⁴³vel licen- | |
| tiam. quidam pluralem numerum pro singulari positum volunt: nam | |
| quae in avem conversa est nihil terroris habet. harum sane fabulae in | |
| bucolicis plenius narratae sunt.}⁴³ | 15 |