| centvmgeminvs briarevs centies duplex: secundum fa- | 6.287.1 |
| bulas ipse {⁴³etiam dictus}⁴³ est Aegaeon. {⁴³qui, ut non nulli tradunt, pro | |
| diis adversus Gigantes bella gessit, ut vero alii adfirmant, contra deos | |
| pugnavit eo maxime tempore quo inter Iovem et Saturnum de caelesti | |
| regno certamen fuit: unde eum a Iove fulmine ad inferos tradunt esse | 5 |
| trusum. alii dicunt, cum Iuno et Minerva et Neptunus ceterique dii | |
| Iovem ligare vellent, a Thetide Briareum adhibitum Iovem vinculis | |
| exemisse.}⁴³ ac belva lernae hydram dicit, {⁴³serpentem inmanis | |
| magnitudinis,}⁴³ quae fuit in Lerna Argivorum palude; sed latine | |
| excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. {⁴³cum saepe | 10 |
| amputata triplarentur, admoto ab Hercule incendio consumpta narratur, | |
| cuius felle Hercules sagittas suas tinxisse dicitur.}⁴³ sed constat hydram | |
| locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo | |
| uno meatu clauso multi erumpebant: quod Hercules videns loca | |
| ipsa exussit et sic aquae clausit meatus; nam hydra ab aqua dicta | 15 |
| est. potuisse autem hoc fieri ille indicat locus, ubi dicit "{⁴³omne per | |
| ignem}⁴³ excoquitur vitium atque exudat inutilis umor". {⁴³et | |
| utrum hic distinctio plena sit, an 'horrendum stridens' inferioribus | |
| iungendum sit? stridere enim bene Chimaerae datur, quae et serpentes | |
| habet et flammas.}⁴³ | 20 |