| {⁴³horrendvm stridens pro 'horrende': adverbium qualitatis deri- | 6.288.1 |
| vatum in nomen.}⁴³ flammisqve armata chimaera {⁴³Typhonis et | |
| Echidnae filia,}⁴³ ore leo, postremis partibus draco, media caprea | |
| secundum fabulas fuit. re vera autem mons est Ciliciae, cuius hodie- | |
| que ardet cacumen, iuxta quod sunt leones; media autem pascua | 5 |
| sunt, {⁴³quae capreis abundant}⁴³; ima vero montis serpentibus plena. | |
| hunc Bellerophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur | |
| occidisse. |