| gorgones {⁴³hae}⁴³ Gorgones {⁴³Phorci filiae}⁴³ tres fuerunt in ex- | 6.289.1 |
| trema Africa circa Atlantem montem, quae omnes unum oculum | |
| habebant, quo invicem utebantur. {⁴³quarum nomina haec fuerunt}⁴³ | |
| Stheno, Euryale, Medusa. {⁴³sed Medusa, erecta favore Neptuni, ausa | |
| est crines suos Minervae capillis praeferre: qua re indignata dea, crines | 5 |
| eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, | |
| fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum. sed Perseus, | |
| Iovis et Danaes filius, cum ad eam occidendam volaret, prae se scu- | |
| tum ferens speculi candore perlucidum, sicut Minerva monstraverat, in | |
| umbra eius vidit caput Gorgonae et ita aversus accedens id amputavit. | 10 |
| quod cum ad Polydecten regem pertulisset isque negaret id eius virtute | |
| confectum, conspicuum id regi fecit: cuius conspectu ille in saxum | |
| mutatus est, quod in Seripho insula hodieque ostenditur.}⁴³ Serenus tamen | |
| dicit poeta {⁴³Gorgonas}⁴³ puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum | |
| vidissent adulescentes, stupore torpebant: unde fingitur, quod si | 15 |
| quis eas vidisset, vertebatur in lapidem. {⁴³sane quidam dicunt versus | |
| alios hos a poeta hoc loco relictos, qui ab eius emendatoribus sublati sint | |
| Gorgonis in medio portentum inmane Medusae, | |
| vipereae circum ora comae, cui sibila torquent | |
| infamesque rigent oculi, mentoque sub imo | 20 |
| serpentum extremis nodantur vincula caudis.}⁴³ | |
| harpyiaeqve aut iam mortuas intellege, aut secundum Platonem | |
| et alios simulacra, licet vivarum, illic fuisse: nam dicunt esse | |
| omnium rerum ideas quasdam, id est imagines, ad quarum simili- | |
| tudinem procreantur universa. hinc est quod in Statio Amphiaraus | 25 |
| Plutoni dicit "omnibus finitor rerum esse videris, mihi vero | |
| et sator". harum autem simulacra bene apud inferos sunt, quae | |
| esse dicuntur et furiae. tricorporis vmbrae Eryli et Geryonis. |