| cvrae non ipsa in morte relinqvvnt hoc est, etiam | 6.444.1 |
| illic amant et habent peractorum imaginem criminum, sicut etiam | |
| de piis dicturus est "quae gratia curruum armorumque | |
| fuit vivis, quae cura nitentes pascere equos, eadem sequi- | |
| tur tellure repostos". sane sciendum, ut diximus supra, | 5 |
| loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat: | |
| nihil enim interest quid quis amet, dummodo amore teneatur. no- | |
| tandum etiam—nam rarum est—quia cum masculino genere | |
| supra usus sit, ut "hic quos durus amor", tantum femina- | |
| rum ponit exempla, non quo desint viri, sed elegit sexum inpatien- | 10 |
| tem ad amandum: tamen paulo post etiam Sychaei facturus est | |
| commemorationem. |