| his phaedram haec filia fuit Minois et Pasiphaes, uxor | 6.445.1 |
| Thesei, quae privignum Hippolytum amore capta de stupro inter- | |
| pellavit et despecta apud maritum eum falsi criminis detulit. qui | |
| iratus invocavit Aegeum patrem, ut Hippolyto currus agitanti inmit- | |
| teret phocam: quo facto {⁴³territis equis}⁴³ et Hippolyto interempto Phae- | 5 |
| dra amoris inpatientia laqueo vitam finivit. procrinqve filia | |
| Iphicli, uxor Cephali fuit. qui cum venandi studio teneretur, labore | |
| fessus ad locum quendam {⁴³in silvis}⁴³ ire consueverat et illic ad se | |
| recreandum auram vocare. quod cum saepe faceret, amorem in se | |
| movit Aurorae, quae ei canem velocissimam, Laelapam nomine, | 10 |
| donavit et duo hastilia inevitabilia {⁴³et reciproca}⁴³, eumque in amplexus | |
| rogavit. ille ait iusiurandum se habere cum coniuge mutuae casti- | |
| tatis. quo audito respondit Aurora: ut probes igitur coniugis casti- | |
| tatem, muta te in mercatorem. quo facto ille iit ad Procrin et | |
| oblatis muneribus impetratoque coitu confessus est maritum. quod | 15 |
| illa dolens cum audisset a rustico amare eum Auram, quam invo- | |
| care consueverat, ad silvas profecta est et in frutectis latuit ad | |
| deprehendendum maritum {⁴³cum paelice}⁴³. qui cum more solito auram | |
| vocaret, Procris egredi cupiens frutecta commovit. sperans Cephalus | |
| feram, hastam inevitabilem iecit et ignarus interemit uxorem. | 20 |
| maestamqve eriphylen haec Amphiarai, auguris Argivi, uxor fuit: | |
| quae latentem bello Thebano maritum Polynici prodidit monili ac- | |
| cepto, quod ante uxori dederat. qui ductus ad proelium hiatu terrae | |
| periit. cuius filius Alcmaeon postea {⁴³in vindictam patris}⁴³ matrem | |
| necavit et est, ut Orestes, furore correptus. vituperatur sane Ver- | 25 |
| gilius quod maestam dixerit quam στυγερήν legit, id est nocentem: | |
| nam maesta est στυγνή. |