| annales inter historiam et annales hoc interest: historia | 1.373.1 |
| est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta | |
| ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, | |
| quae aetas nostra non novit: unde Livius ex annalibus et historia | |
| constat. haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia | 5 |
| inquit 'annales'. {⁴³ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam | |
| quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum no- | |
| minibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat | |
| domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligen- | |
| tiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque | 10 |
| a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt: | |
| unde quidam ideo dictum ab Aenea 'annales' aiunt, quod et ipse reli- | |
| giosus sit et a poeta tum pontifex inducatur.}⁴³ |