| clavso more poetico, qui dicunt caelum per noctem | 1.374.1 |
| claudi, aperiri per diem: unde est "porta tonat caeli" et "consi- | |
| dunt tectis bipatentibus". componet finiet, ut "oblato gau- | |
| dens componi foedere bellum" {⁴³et "<non> nostrum inter vos | |
| tantas conponere lites". alibi pro disponere, ut "nec conponere | 5 |
| opes norant", alibi pro coniungere, ut "conponens manibusque ma- | |
| nus", alibi pro conparare, ut "sic parvis conponere magna solebam", | |
| alibi pro fundare, ut "nunc placida conpostus".}⁴³ vesper proprie | |
| stella est, cum autem 'vesperi' dicimus, adverbium temporis est. | |
| et sciendum quia omnia nomina, quae de Graecis in os exeuntibus | 10 |
| ad nos transeunt, apud nos aut in us tantum exeunt, ut ΔΗΛΟC | |
| Delus, aut in er, ut ἀγρὸς ager, aut in utrumque, ut Εὔανδρος | |
| Euandrus Euander |